Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: MEr.*

Your search found 7303 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 301-400:


301. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

casu quodam fieri uideantur, tamen, si ea ad illam certam infallibilemque rectoris summi prouidentiam uel ordinationem conferamus, comperies illud tibi ab initio fuisse deputatum aut meritis tuis aut aliqua alia iusta omnipotentis dispositione. De qua re poterit consolator et apte et copiose multa disserere, quae nos prolixitatem deuitantes simulque ingeniis peritorum non diffidentes praetermittimus ut cetera


302. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

centum sint oraque centum, ferrea uox, omnes scelerum comprehendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possem. Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breuiter flere miserias; alioquin ad haec merito explicanda et Titides et Sallustius muti sunt. Felix Nepotianus qui hoc non uidet, felix qui ista non audit. Nos miseri qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta prospicimus, et tamen uiuere uolumus eosque, qui his carent,


303. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rerum ruina detrimentum suum non leuiter ferat? Nemo profecto nisi qui in tantam esset delapsus amentiam ut se omnibus principibus praeponendum dicat suamque conditionem uniuerso orbe existimet digniorem. Ceterum non ita sensit ille merito uel propter hoc ipsum habitus sapiens cui cum dictum esset: "Morieris!" respondit: Quo mundus transit ego quoque transibo; stultumque est nolle mundo secum pereunte mori.


304. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

languens, uno, quod proprium huic loco est, scilicet quod sua mala parua esse recognoscit, alio, quod ad quintam medendi rationem pertinet, quod ultionis uoluptate temperat suum maerorem. De qua re plenius disputabimus cum ad proprium locum perueniemus. Nunc uero cetera prosequamur quibus malorum opinio solet attenuari. III 18 Sextus locus a


305. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inducimus ad credendum iam nobis tantis miseriis destinatis nihil boni nec posse dari nec deberi. Ita ex proprio maerore nostro ad communem omnium euocamur; quem quamuis grauiorem censeamus, leuius tamen toleramus, quandoquidem multos socios nos habere uidemus ut nos aut infortunatos ultra ceteros aut indigniore iniuria affectos cogitare non possimus, quae


306. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uero inter homines uersatur, tantorum malorum immemor laetos ducit dies. Vnde uidere licet qua de re communis miseria leuius toleratur ac per hos cur prodest animum maerentem a priuato luctu ad communem aut publicum euocare. III 19 De sex locis funebribus Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam


307. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caruit malis ciuibus, quorum odia sustinebat, ne adhuc peregrinaretur in terra contraria; sicut apostolus monet dicens: quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino. Non ergo uobis luctum debet incutere quisquam cum e peregrinatione meruerit redire ad propriam regionem, maxime cum non inanis et uanus redire noscatur qui Christianitatis mercatus est lucrum, propter quod descendit ad mundi commercium.


308. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

monet dicens: quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino. Non ergo uobis luctum debet incutere quisquam cum e peregrinatione meruerit redire ad propriam regionem, maxime cum non inanis et uanus redire noscatur qui Christianitatis mercatus est lucrum, propter quod descendit ad mundi commercium. Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam


309. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam descenderat ad temptationem, ad Dominum regredi properauit cui afferat mercedem ut comparatae mercis merito tam securitatem capiat quam honorem. Huic subnectit et aliam rationem omni laude dignam: "Desolatos se", inquit, "homines aut propter negotia peregrinis regionibus credunt


310. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam descenderat ad temptationem, ad Dominum regredi properauit cui afferat mercedem ut comparatae mercis merito tam securitatem capiat quam honorem. Huic subnectit et aliam rationem omni laude dignam: "Desolatos se", inquit, "homines aut propter negotia peregrinis regionibus credunt et gaudent tota uita


311. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam descenderat ad temptationem, ad Dominum regredi properauit cui afferat mercedem ut comparatae mercis merito tam securitatem capiat quam honorem. Huic subnectit et aliam rationem omni laude dignam: "Desolatos se", inquit, "homines aut propter negotia peregrinis regionibus credunt et gaudent tota uita sine


312. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

natare, quos diligunt, patiuntur et ut ad palatia caeli, ad studia Christi, ad honorem uitae perpetuae et patrimonium possessionis aeternae cum securitate ualeant peruenire; nemo filios suos libenter ab se gratulatur abscedere. Propter incertam mercedem filium uel fratrem uel parentem unusquisque compellit, et ad certam salutem suorum aliquem proficisci nullus admittet. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis quam filii a parentibus prouocante diabolo separari, ad


313. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Istorsumque spectant egregia facinora aut alia digna monumenta quae quis reliquit uel in re militari uel ciuili uel in sapientia, uel in alio quocumque uirtutis genere quod solet hominum memoriam reddere immortalem et quod merito filiorum posteritati anteponendum est. Pulchriorque huiusmodi proles est quam liberorum, et qua sola, etiam filii si desint, satis fecundus iure dici poterit unusquisque. Tali prole Ennius fretus dicebat: Nemo me lacrimis decoret,


314. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ouidius in epitaphio suo praecipuam adhibuit: Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum Ingenio perii Naso poeta meo. Licet hoc, quod dicit, Ouidio uitio dari merito potest, tamen uiros huiusmodi consolando dicimus prae inuidiam esse oppressos. Fit uero iste locus tanto ad leuandam aegritudinem potentior, quanto innocentia afflicti est notior aut manifestior


315. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arena obruentes. Apud Aethiopes uero mortuos suos quidam in flumine, quidam uitro circumdatos domi seruant, alii in uasis fictilibus conditos circa templa sepeliunt, alii, qui ad meridiem habitant Ichthyophagi nomine, defunctos in mare proiciunt inundationis tempore. Porro qui insulam Pityussam incolunt, sepeliendorum membra concisa in uase multo lapidum aggere


316. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et, quid uerissimum est, docuit nihil ad mortuos attinere quo in loco marcescant et an potius ex his cineres an uermes fiant. Nam et Dominus, quod curam mortuorum commendauit, uiuorum magis gratia fecit, quippe qui aliquod bene merendi opus haberent, atque hoc si illud pie digneque exequerentur. Nam quod ad pompam luxumque sit mundi, probat sanctorum auctoritas et uiuis obesse et defunctis. "Illa quoque sanctorum exempla," ut Augustinus inquit, "non hoc


317. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

lacerationes genarum, pectoris feminini, capitis percussiones, barbae criniumque euulsiones, ut ille Homericus Agamemnon faciebat. In quem illud Bionis facetum est: "Perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi uero caluitio maeror leuaretur. " Curandum igitur consolatori est huiusmodi falsis opinionibus et insanis delusionibus mentes imbutas liberare ad sanitatemque reuocare.


318. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

interrogatus Socrates cuias nam esset, mundanum se respondit, utpote qui totum mundum patriam sibi diceret. Et quae enim uerior patria terreno homini esse potest quam terra quae, quoniam uniuersa eiusdem rationis est, ut philosophi censent, merito cui una pars congruit et uniuersa congruere diiudicatur. Ita ergo ex hoc ultimo loco ad utramque partem poteris rationem leuandae aegritudinis inuenire. Isti loci sunt, quantum mente colligere potui, quibus


319. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nec nostri sed alterius gratia. Praeter hos hic inducere poteris omnes fere mansuetudinis locos, de quibus suo loco disputauimus. Etenim singulis propemodum rationibus, quibus ira mitigatur, aegritudo quoque aut maeror animi uel tollitur uel minuitur, nec iniuria quidem. Nam omnis ira angor animi est, sed non omnis angor ira; addit enim ira ad angorem ulciscendi spem. Siquidem irascimur nemini nisi de quo uindictam aliquo pacto sumere


320. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

animi est, sed non omnis angor ira; addit enim ira ad angorem ulciscendi spem. Siquidem irascimur nemini nisi de quo uindictam aliquo pacto sumere speramus. Hinc nemo maioribus, ut regi aut principi, ob illatam succenset iniuriam, maerere tamen et dolere potest, quoniam dolor ex sui ratione spem uindictae non habet. Ex his igitur locis omnibus lenire malum poteris et minus quam putabatur persuadere; quae extendere studio breuitatis obmittimus et ne


321. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

multo uberiora praestantioraque esse explicabimus, adeo ut non debeat minorum iactura tantopere commoueri. Hoc facere uoluit ille poeta qui ait: Sed nec tam tenuis tibi census contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus et illa ueneranda mulier apud Boethium: "si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus illaesum adhuc inuiolatumque


322. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nobiscum et cum omnibus tuis uiuendi ac si dicat: "Tu qui haec tanta ac talia habes miserum te uel infortunatum appellare minime debes, nec tantis bonis stipatus maerere, quorum uel media pars si alteri daretur, felicem se dicere non dubitaret." Cuius perspicuum esse potest quantum diminuitur opinio accepti detrimenti huiusmodi


323. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

Vtile est consolatori scire maestitiam aegrotantis diminuere atque id quo pacto consequi ualeat iam his, quae tradidimus, instructus esse potest. Verum non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua maerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius permanare. Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, praecipuam et unicam esse posuerunt cunctorum casuum


324. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

leuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit , quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis


325. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

, quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu


326. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

dumtaxat, quo consolatorem illis medicamentis instruamus, quibus aegroti uulnera ab infestis fortunae telis illata ualeat consolidare ac sanare et morbo, qui ex his uulneribus nascitur, congruas adhibere medelas. Eas ergo, quae ad comprimendum maerorem ualent, aptiores ex aliis locis (ut mea fert opinio) poterimus accipere. IV 2 Primus locus a pudore Ac primum admonendus est amicus ne nimium mollem aut


327. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

te in tuo non egere ac uelim facilius quam in tuo mihi nunc tu te meditare. Est autem alienum tanto uiro, quantus es tu, quod alteri praeceperit, id ipsum facere non posse. Me quidem cum rationes, quas collegeras, tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre uiderer quam deceret uirum, praesertim cum, qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras grauioribus uerbis quam tua consuetudo ferebat. Itaque iudicium tuum magni existimans idque ueritus


328. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

constantissime pertulerunt magnamque ex eo laudem et admirationem sunt consecuti. Vt fuit Pericles princeps Atheniensium, qui cum intra quadriduum duobus praestantissimis filiis esset spoliatus, nullum neque in uultu neque in sermone signum maeroris ostendit, quin immo eundem ornatum retinuit nec quicquam ex ueteri ritu immutauit. Similiter et Paulus Aemilius duobus filiis orbatus, quorum alter ante triumphum patris quarto die decessit, alter


329. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc ipsum attigit et Seneca Lucilium de morte filiae consolando: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudenti remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. Annum feminis ad lugendum constituere maiores non ut tam diu lugerent, sed ne diutius:


330. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc ipsum attigit et Seneca Lucilium de morte filiae consolando: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudenti remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. Annum feminis ad lugendum constituere maiores non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum


331. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

IV 5 Quartus locus a metu Enimuero praeter hos omnes locos est et ille, qui maxime ad comprimendum luctum ualet, qui ratione metus constituitur; hic autem fit cum timorem maerenti incutimus ex malo aliquo quod ei propter nimium dolorem euenturum comminamur. Vt puta quod caros suos dolendo offendat aut cruciet aut ipsis displiceat; secundum quam rationem Cicero Brutum est consolatus: Nunc populo et scaenae, ut


332. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

comicum ait: Cur meam senectutem huius sollicito amentia: an ut pro huius peccato ego supplicium feram? et apud Mantuanum: solane perpetua maerens carpere iuuenta? Idcirco et in consolando uulgo usurpatur: "Ne crucia te neue sponte eneca; nec uelis amicis liberis omnibusque tuis maerori esse aut eos affligere


333. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

solane perpetua maerens carpere iuuenta? Idcirco et in consolando uulgo usurpatur: "Ne crucia te neue sponte eneca; nec uelis amicis liberis omnibusque tuis maerori esse aut eos affligere diutius." Ad quem locum et illud Seruii ad Ciceronem spectat: Quod si quis etiam inferis est sensus, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes tuos, hoc certe illa te facere


334. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

locum et illud Seruii ad Ciceronem spectat: Quod si quis etiam inferis est sensus, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes tuos, hoc certe illa te facere non uult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus qui tuo dolore maerent, da patriae ut, si qua in re opus sit, opera consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam deuenimus ut etiam huic rei nobis seruiendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et


335. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

regnum ad alium conferat, et tunc uerum atque amarissimum cognosces luctum." "His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicae adduxit;" – et merito quidem. Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quae unumquemque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. Hae


336. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

totum in summo illo optimoque bono, cuius perfruendi gratia et conditi sumus, repositam habuerimus, cunctorum aliorum iacturam flocci faciemus. Ex hac igitur ratione pulchre semper timorem cuiuis incuties atque, ut maerorem cohibeat, efficies. IV 6 Quintus locus a ratione inimici: Amplius superest adhuc, qui non mediocris momenti est ad hanc medendi rationem consolandi locus; is a


337. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ostenditque inimico suo non tantum grauibus se oneratum malis, quantum ipse putabat; licet ipse aliter sentiret, tamen dissimulabat quoad poterat. Valet autem ideo dissimulatio doloris quia merentes comprimunt luctum dumque id frequentius tentant, tandem efficiunt ut uere accipiant consolationem. Et aliis quoque modis tristitiam posse reprimi non dubito;


338. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

RATIO CONSOLANDI Supremam autem rationem medendae aegritudinis diuersionem esse diximus; ea est qua animum a maerore ad aliam curam studiumue aut cogitationem uoluptuosam euocamus uel traducimus. Haec autem fit multipliciter, secundum quod multiplicia sunt quibus mortales oblectari aut occupari consueuerunt. Quorum nos, ut in aliis fecimus,


339. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tuli communemque eam calamitatem existimaui qui, si istic adfuissem neque tibi defuissem, coramque meum dolorem declarassem." Leuatur autem idcirco maerore animus cum cernit alios sua incommoda uere dolere, uel quod socios se habere malorum uidet, uel quod plurimum se amari illo argumento colligit dum ceteros intuetur, et maxime non indignos, suis calamitatibus ingemiscere, tantamque ex


340. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Haec singula uerba ingentem quandam uoluptatem praeseferre uidentur, cuius affectu dum singula officia tanto uerborum studio prosequitur, expleri non posse uidetur. Qua de re desolati homines merito amicos requirunt quibuscum infortunia sua communicent. Quod quidem et Cicero eidem Seruio rescribens se imprimis expetere demonstrauit: Ego uero, Serui, uellem, ut scribis, in meo grauissimo casu adfuisses; quantum


341. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

lectis aliquantulum acquieui. Ex quibus omnibus perspicuum esse potest maxima ex parte per compassionem aliorum maestitiam leuari. Quod cum ita sit, merito secundo loco adhibenda est eorum commemoratio qui afflictorum, quos consolamur, malis commouentur pluresque esse et bonos qui uicem eorum doleant. Ex quo genere est illud:


342. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

locus a lamentatione Age nunc huic illum subiciamus qui huius loci, de quo iam disseruimus, aptissimus est comes, immo, cum res postulat, nullus conuenientior aut iocundior. Hic est qui a lamentatione afflicti petitur, cum maerentem prouocamus uel petimus nobis casum infortunii sui exponat. Qua in re fit mirum quoddam ut maestum ad dolorem inuitando dolore tamen leuemus: id quidem fit, uerum non praeter rationem. Etenim exspuit quodammodo miserias


343. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sua. Strangulat inclusus dolor atque cor aestuat intus, cogitur et uires multiplicare suas. Id uero ista ratione contingere praedicant quoniam, cum maeror duplicem habeat sedem, unam in corpore et in animo alteram; in corpore melancholiae humorem qui, ut physici docent, praecipuus in cerebro est, in animo uero phantasiam aut opinionem malorum quibus se oppressum cernit. Humorem


344. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum uoluptate est ex eo quod homo malis oneratus lacrimando et querendo putat conuenientia sibi abire munera; omnis uero eo quod quis sibi conueniens ducit oblectari necesse est . Vnde aliquos maerentes delectant solitudines, ut apud Homerum Bellerophontem, apud Vergilium uero Latini uxorem; alii se sponte cruciatibus uel doloribus deputant, ut ille Terentianus Demea; alii nec uoluptatibus nec


345. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ratio uel uia longa facit. Quod neque sum cedro cultus nec pumice leui, erubui domino dulcior esse meo. His itaque liquet quare lamentari prodest maerentibus. Quod cum ita sit, prouocandi sunt a consolatione atque permittendi queri et plorare usque ad satietatem. IV 10 Tertius locus a laudatione


346. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est dolendum in tam graui uulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere Huiusmodi igitur laudibus et tali lacrimarum indulgentia maerentis animus haud mediocrem suscipit uoluptatem. Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut Aegyptii, sicuti narrat Diodorus ,


347. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Huiusmodi igitur laudibus et tali lacrimarum indulgentia maerentis animus haud mediocrem suscipit uoluptatem. Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut Aegyptii, sicuti narrat Diodorus , eo unico solacio in mortuorum funere uterentur. Nam cum nemo inuenitur qui defunctum accuset, aut si


348. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

patriae et huic fortasse aetati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum esse non poterant, amisisse. Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem


349. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem adducitur. Quod Hieronymus cum saepe tum Pammachium de morte Paulinae consolando et longo quidem sermone diligentissime exsecutus est, cuius nunc uerba referre studio


350. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

doleo te sapientia prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. Inuitat eum ad bene actorum contemplationem, et merito quidem, quia, ut sapientissime idem alio in loco ait, acta aetas honeste ac splendide tantam affert consolationem ut eos, qui ita uixerunt, aut non attingat aegritudo aut perleuiter pungat.


351. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

animos ad satus accipiendos. Est profecto animi medicina, philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris. Hinc et Seruium maerore leuare cupiens ad hanc inuitat ita scribens: Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia. Et quidem ego sentio multo maxima, quae experiens quotidie sic probo ut ea mihi


352. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

potest, finem miseriarum nullum fore; quam ob rem, quoniam cepimus, tradamus nos ei curandos; sanabimur si uolemus. Inter omnes uero occupationes aut studia, quibus animus a maerore reuocatur, uis amoris est potentissima sacris etiam litteris testimonium perhibentibus, in quibus legimus Rebeccam adeo ab Isaac dilectam ut dolorem, qui ex matris morte acciderat, temperaret. Prudentissimum ergo et familiares Assueri


353. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

testimonium perhibentibus, in quibus legimus Rebeccam adeo ab Isaac dilectam ut dolorem, qui ex matris morte acciderat, temperaret. Prudentissimum ergo et familiares Assueri inierunt consilium, cum nouas puellas regi quaerere decreuerunt, quo maerorem regis, quem ob reiectam Vasthi reginam , amore nouae coniugis depellerent; uti et effecerunt. Neque id ab re euenire consueuit; etenim nulla est mentis qualitas quae


354. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

, amore nouae coniugis depellerent; uti et effecerunt. Neque id ab re euenire consueuit; etenim nulla est mentis qualitas quae uehementiore laetitia perfundat hominem quam amor. Sed ubi exuberans laetitia, ibi maerori loci est nihil. Aliarum uero rerum studia, quae nominauimus, uel quia singula eorum certae sequuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis


355. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Eruditissimus poeta uigilanter ad rem solacii causam quoque adiecit et quo pacto spe futurorum ademptus est maeror, declarauit. Non solum autem haec, sed et alia ex hac ratione exempla apud Vergilium passim comperies. Similiter et in epistulis apud Ciceronem, ut est illud ad Publium Figulum: "Familiares eius," id est Caesaris, "et hi


356. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum dolore concordat nec fides aliquando sentit quantamcumque iacturam. Et alibi simile quid scribit: Mihi crede, semper in omnibus incredulitas maeret et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus inuenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus et non mortuos ac requiescentes in terris fideliter secundum uocem Domini.


357. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

putasne multo fuisse fortunatiorem si numquam liberos suscepisset? Nonne et Cassius, Aulus Fuluius, Q. Fabius, Clodius Pulcher, Q. Hortensius et ceteri omnes orbos se maluissent, quorum alii sceleribus filiorum intabescentes, alii ultra maerorem manus cum iugulo illis, quos genuerant, inferre compulsi sunt, et praeter iura naturae, quibus uitam dederant, necem crudelissimam acerbissimamque praestiterunt, ita et extremos dies in luctu et squalore misere


358. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sordibus urnae. Haec data poena diu uiuentibus ut renouata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra ueste senescant. Deinde enumerat plerosque, quibus uita longior grauissimas attulit calamitates eosque intolerabilibus onerauit malis. Vt Nestorem, Peleum, Priamum,


359. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

malis. Vt Nestorem, Peleum, Priamum, Andromachem, Mitridatem, Croesum, Hannibalem, Scipionem, Pompeium, quibus omnibus praestitisset nullos uidisse senectutis dies!" His atque eiusmodi cogitationibus sapientes uiri consueuerunt maerentia corda a luctu reuocare atque his abducere locis; qui omnes quinque fuerunt atque eorum primus a studio dictus, secundus a facetiis, tertius a spe, a munere uel pollicitatione quartus et quintus ab alio euentu grauiore. Et hi quidem


360. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

recte sane, quoniam dare ueniam ac salutem diuinum est munus, denegare uero aut tollere et impium et crudele. Nec est egregii animi aut nobilis uindictam appetere, sed, ut sapientissime Aristoteles docet, timidi ac uilis. Vnde merito illud Xenophontis laudatur quod cuidam maledicenti retulit: "Tu", inquit, "potens es maledicere, ego uero tua maledicta contemnere." Sed illud Socratis tanto maiore excipitur laude quanto in grauiore exhibitum iniuria.


361. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

I nunc et inter tot tantaque et diuina et humana clementiae specimina ac documenta insanire et furere non cessa et more rabidorum canum irritatores insectare. Aut si id turpe putas, ut merito debes, amplectere mansuetudinis tranquillitatisque pacem et huius potius uoluptate suauitateque fruere quam illius, quam a spe uindictae inepte uenaris. Quod si facies, Deo hominibusque gratificabere; cum horum clarissimam


362. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non documenta erudiunt, non alliciunt blandae paternaeque pollicitationes, non sanctorum inducunt exempla, non sempiternae beatitudinis attrahunt praemia. Et quibus rebus gaudere debemus, ut pote indubiis ualidisque bonorum meritis, eisdem exacerbamur insani et tristamur uolentes ex crapulis et plumis per otium et uoluptates ad caelos euolare ad quos nemo umquam, immo nec ipsorum caelorum conditoris filius nisi ex carceribus


363. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

de pietatis loco hactenus. IV 20 Secundus locus a cogitatione finis humani Porro sapientiae loci apud complures fortiores sunt ad auertendum animum a maerore non quidem uirtute sua, uerum uitio humanae imbecillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta caritas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus locis, de


364. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

integras mentes ualeat ad exonerationem cunctarum molestiarum, quicumque sani consilii diiudicare potest. IV 21 Tertius locus a recordatione mortis Non minus forte maerores uniuersos cunctasque fluctuationes animi mortis sedat recordatio, quam putamus secundum locum sapientis. Quippe cuius memoria facit cuncta uilescere et reuelato fuco sordes uanitatesque cuiusque deprendere, ita ut liquido


365. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

faciebat cum inquit:
Heu heu, quam surda miseros auertitur aure
et flentes oculos claudere saeua negat;
dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
protrahit ingratas impia uita moras. Idem


366. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

potius uiuere habet, nefas est ei procul dubio uitam suam, quam Domino debet a quo eam et acceperat, adimere. Quod si ademerit, iure ab eo Dominus pro perfidia aut temeritate meritas poterit sumere poenas; nec poteris causari te inutilem ei fuisse aut ne ipsum offenderes subtraxisse, quia non est pecudis de se ipsa iudicare ad quem usum domino sit, sed pastoris; et figulus uasa probat et usibus quibus lubet


367. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati merito tribuendum. Siquidem quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse?


368. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

minorem excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur. Hinc maerentem sapientissime monet Isidorus dicens: Versetur ante oculos tuos imago futuri iudicii; praeuide quid postmodum eris passurus, futuram Dei sententiam cogita, futura Dei iudicia super te formida. Terreat te Gehennae metus:


369. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab obsecratione Hi sunt igitur omnes illi praecipui loci quos nobis Diuina clementia innotescere uoluit, quibus abduci animum a maerore posse putamus. Ille unus superest quem in calce huius nostri operis et ordine et ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim loco haud inepte


370. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

17 sum quoque; 18 carum; 19 manifestaque; 20 abitura IV.8.7 Cic. fam. 4,6,1 IV.8.8 post merito delevit igitur IV.8.9 Verg. Aen. 1,460-62 | Verg. ecl. 5,20-28


371. Jan Panonije. Oratio legatorum Matthiae regis ad... [Paragraph | Section]

gravissimus auctor fuerat, et suscepti certissimus adiutor fore sperabatur, extincto, cum interim longe iucundior fama insonuit Paulum Secundum cognominis Petri cathedram obtinuisse. Quo nuncio quasi vespertinum fletum matutina excipiente laetitia, discussere continuo spes metum, gaudia maerorem, nec quisquam dubitavit speciali Spiritus Sancti afflatu Ecclesiae Dei de tali pastore provisum, quem omnibus virtutum numeris praeditum, olim summum principem natura ipsa designasset, qui sapientiam, qui animi magnitudinem factis magis prae se ferret quam dictis. Sed haec una et communis


372. Jan Panonije. Oratio legatorum Matthiae regis ad... [Paragraph | Section]

Primum igitur B. T. dignitati tota mentis devotione gratulatur; commendat se et suos ad pedum oscula beatorum; ac remota omnis conditionis invidia maiorum suorum sinceritatem secutus, tibi tanquam vero Christi vicario, puram plenam et canonicam offert obedientiam, merito vicissim expectans regni sui libertates, et bonas ac vetustas consuetudines in suo vigore perstituras. Illud deinde proximo loco et ad se pertinere et necessarium esse duxit, quo in statu sua et omnium Christianorum res sita sit, tuae declarare Sanctitati. Quapropter admonet: Hostem ingenio


373. Jan Panonije. Oratio legatorum Matthiae regis ad... [Paragraph | Section]

et omnia, quae vel ex virium suarum tanto oneri haudquaquam pari mediocritate vel ex aliorum negligentia sequi possent, ante oculos sibi ipsi proponat, ac maturius et uberius opportunioribus viis, melioribus modis quam caeteri hactenus conati sunt, Reipublicae Christianae, cui praeesse meruit, consulat cum effectu. Quod quum S. T. ultro facturam confidit, more solito, omnes suas et suorum fortunas ac regium insuper caput, id quam necessario patriae debet, sponte fidei pollicetur. Hae sunt B. Pater, adventus nostri causae. Quarum posterior si proposita magis, quam exposita


374. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

modo translatum ab omnibus latinis agnosci, quam prorsus intactum inter paucos graece scientes delitescere. Cum ergo non ita multis noctibus coeptum absolvissem et subinde cogitarem, cui potissimum lucubratiunculam hanc, ut moris est, inscriberem, venit mihi continuo in mentem et melius de me meritum quam te esse neminem, cui uni omnes meas ac meorum fortunas debeo, et nulli aptius regum ac imperatorum clarissima dicta dedicari posse, quam tibi, qui idem et rex es et imperator. Rex dignitate, imperator assidua rerum bellicarum tractatione. Qua in re illud mihi commodissime contigerit,


375. Cipiko, Alviz. Naenia de clarissimo adolescente... [Paragraph | Section]

non homines, non habet ira deos.
7  Cur totiens uideo confundi sacra profanis
8  Vltimaque in summo prima sedere gradu?
8b  Cur tolli aspicimus nullo discrimine sontes
8c  Et passim meritis pręmia nulla dari?
9  Cur semper meliora cadunt primosque sub annos
10  Deficiunt, cupias uiuere si qua diu?
11  Sic Paris amplexu tenerae languebat amicae
12  Haemoniis Hector cum traheretur equis;


376. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Petri cardinalis sancti Sixti habita a reuerendo patre domino Nicolao episcopo Modrusiensi. Cum in omni funebri celebratione duo praecipue dicendi genera a maioribus nostris usurpari soleant, amplissimi patres, alterum quo tristes amicorum animos merore leuarent, quibus, cum amici uita suauissima extitit, mors ipsa iocunda esse non potuit, alterum quo extremum amici munus rebus ab eo bene gestis uirtutumque ipsius copia ac splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus


377. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

conseruis meis, quibus haec crudelis et dira mors tam benignissimum abstulit dominum, interuertit benefactorem, ademit praesidium, et unico atque eodem piissimo patre nos acerba orbauit. Nolite igitur expectare, praestantissimi patres, ut luctum ac merorem, in quo et uos nunc esse intueor et me ac totam hanc miserandam familiam, quoad uixerimus, fore necesse est uobis adimam. Quin potius pro uestra clementia dabitis dolori meo ueniam, si eius acerbitate abductus nec rerum ordinem seruare ualeam nec


378. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

educatusque fuisset, ut coepta eius declarant aedificia, totque magnificentissimo cultu celebrata conuiuia, et suppellex imperialibus fastibus digna. Turpe enim et indecorum merito ducebat in hoc totius orbis capite, in hac prima Christiane religionis sede, ad quam adorandam imperatores, reges, et cuncti ferme principes terrarum uentitare solent, non talem esse suppellectilem, non talia exstare


379. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

eius largitatem quis est qui ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit. Ea ipse ita flagrabat ut illos etiam, quibus iustis de causis aliquando irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui, cum quosdam familiarium merito obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum aliquando a magistro domus suae, in cuius diligentissima fidissimaque cura merito conquiescebat, liberius argueretur quod nimia indulgentia et


380. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

de causis aliquando irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui, cum quosdam familiarium merito obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum aliquando a magistro domus suae, in cuius diligentissima fidissimaque cura merito conquiescebat, liberius argueretur quod nimia indulgentia et largitate domesticos faceret insolentiores, placenda uoce respondit: Tuum est


381. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

meum autem pro illorum in me amore congruis praemiis afficere; id faciendo uterque nostrum suo munere optime fructus erit. O praeclaram uocem, o sententiam summo principe dignam; nec impunitatem erratorum laudauit, nec liberalitatem suam ullis male merentium factis occludi passus est. Felices quibus illa perfrui licuit, et nunc omnium infortunatissimos quibus tam crudeli fato erepta est. Quingentos ferme pascebat familiares, partim illustri, partim nobili, omnes honesto loco natos: praelatos,


382. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ac flagitiose eius criminis insimulari persancte iurabat. Angi eum uehementer et summis animi cruciatibus torqueri uideres quod sibi, ut dicebat, per detrahentium liuorem non liceret in uiros praestantes ac bene meritos officiosum esse. Vbi nunc sunt rubiginosa illa maliuolorum pectora, ubi sunt dirissimo felle manantia praecordia, ubi rabidorum canum pestiferi dentes, qui inexpiabili temeritate ausi sunt os suum in caelo ponere et uicarii Christi fratremque


383. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

deperire pateretur. Vnde urbem illam magis ecclesiae quam fratris gratia uoluit uendicare. Porro iustitiam ipsius ex illo spectare licet quod in tanta rerum potestate constitutus nemini uim attulit, nullum uiolenter oppressit. Vnde et uicario illi Imolae, quamuis de ecclesia male merito, non solum uictum, sed nihil prioribus minores fortunas dari curauit. Quattuordecim enim milia ducatorum accepit, et opulentissimum oppidum


384. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Qualem se erga amicos, qualem erga parentes, et praesertim qualem erga ipsum summum pontificem gesserit, malo haec omnia in aliud tempus differre quam adeo felicem meritorum ipsius copiam pauca dicendo uitiare . Illud unum dicam, cunctis, qui eius consuetudinem nouerunt, attestantibus nullum fuisse tam piissimum filium, nullum adeo parenti deditum, aut cui maior et salutis et honoris genitoris sui cura


385. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

me et fame et gloriae meae satis uixisse scio. Cepi enim illum ex hac mortalitate fructum quem maximum mea fortuna capere potuit. Maius restabat nihil, quicquid supererat, merito mihi suspectum metuendumque fuisset. Proinde licet cupiam dissolui et esse cum Christo, uror tamen sola uestrarum rerum cura. Cf. Philip. 1,


386. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

cura. Cf. Philip. 1, 23--24 coartor autem e duobus desiderium habens dissolui et cum Christo esse multo magis melius permanere autem in carne magis necessarium est propter uos . Cognosco enim me tenuem uobis mercedem pro meritis exhibuisse , tametsi nunquam mihi uoluntas defuerit, sed facultas. Et nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis persolui.


387. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Cf. Philip. 1, 23--24 coartor autem e duobus desiderium habens dissolui et cum Christo esse multo magis melius permanere autem in carne magis necessarium est propter uos . Cognosco enim me tenuem uobis mercedem pro meritis exhibuisse , tametsi nunquam mihi uoluntas defuerit, sed facultas. Et nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis persolui. Supplicaui


388. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Cognosco enim me tenuem uobis mercedem pro meritis exhibuisse , tametsi nunquam mihi uoluntas defuerit, sed facultas. Et nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis persolui. Supplicaui summo pontifici ut beneficia, quae in me contulerat, sua clementia inter uos partiatur, ut et uos meritorum uestrorum et me non prestiti officii minus paeniteat.


389. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

facultas. Et nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis persolui. Supplicaui summo pontifici ut beneficia, quae in me contulerat, sua clementia inter uos partiatur, ut et uos meritorum uestrorum et me non prestiti officii minus paeniteat. Ad haec compellit me et uehementius urget mea erga uos incredibilis caritas ut uos horter atque obtester ne huius mundi illecebris atque


390. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

sed omnia incorruptibilia, omnia sempiterna. Proinde date operam probitati, et uirtuti totis uiribus incumbite. Colite pietatem et integritati nihil anteponite, scientes unicuique uestrum propositam esse a domino laborum suorum mercedem; quae etiam si nulla esset, hoc tamen ipsum pie et sancte uixisse maxima uiro bono merces esse debet, quippe cuius beneficio homines a brutis secernuntur, et nomen suum sempiternae


391. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

integritati nihil anteponite, scientes unicuique uestrum propositam esse a domino laborum suorum mercedem; quae etiam si nulla esset, hoc tamen ipsum pie et sancte uixisse maxima uiro bono merces esse debet, quippe cuius beneficio homines a brutis secernuntur, et nomen suum sempiternae consecrant immortalitati. Reliquum


392. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ad dominum suum confestim euolauit. Ad hanc... euolauit: deest in editione M. Cerdonis. O felix atque iterum felix cui et uita summam dedit gloriam et mors ipsa meritam diuinitatem non denegauit. Non est ergo quod eius casu ingemiscere habeamus, quoniam in paucis annis maximam aetatem compleuit; nec sibi nec gloriae suae parum uixit qui, quaecumque unius hominis fortuna capere potuit, abunde consecutus est. Nobis forsan amplius uiuere poterat, et


393. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si


394. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum in his locis cum classe moratur, accepit uicum Ioniae opulentissimum temere sine praesidio esse. Situs est in continenti, ex aduerso Chiorum oppido (Passagium incolae uocant), in quem totius paene Asiae prouinciae merces comportantur, inde Chium deuehuntur. Ea urbs his temporibus, sub Genuensium ditione simul cum insula posita, omnibus fere Italiae populis commune emporium est. Quapropter


395. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbs his temporibus, sub Genuensium ditione simul cum insula posita, omnibus fere Italiae populis commune emporium est. Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo


396. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad


397. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec


398. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se mature conferunt. Ubi, habito simul colloquio, communi consensu statuunt praeter nauales copias decem equites in singulas naues accipere. Per omnes enim urbes Peloponnesi quae Venetorum sociae ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione Epirotas, quos Graeco uerbo Stratiotas uocant, uiros magni animi et ad omne facinus peragendum paratos, qui, crebris excursionibus totam illam partem


399. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt.


400. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et murorum deiectione urbe potiri. Attalia urbs est litoralis, omnium maritimarum Asiae prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Jan Panonije (1434-1472) [1465], Oratio legatorum Matthiae regis ad pontificem, in publica audientia, versio electronica (, Roma), 1091 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - oratio] [word count] [ianpanoratio].

Jan Panonije (1434-1472) [1467], Serenissimo Hungarorum regi Matthiae epistula, versio electronica (, Italia; Hungaria), 406 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - epistula] [word count] [ianpanepistmatth].

Cipiko, Alviz (1456-1504) [1474], Naenia de clarissimo adolescente Petro Rhiario Sixti summi pontificis nepote, versio electronica (), 124 versus, verborum 799, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - elegia] [word count] [cipikoanaenia].

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.