Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: Pro?Eth?[EI].*

Your search found 5813 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1401-1500:


1401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum. Attamen, ne ueterem et nobis communem cum Boëmis quoque causam persequar, praetermissis quae multis seculis a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent attingam. Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus


1402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes


1403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

Concurrite igitur alacri animo cum hoste, milites, efficite uirtute uestra, ne nos huius expeditionis unquam poeniteat, neue quod summi fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum, quod certe non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis,


1404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in praetorio per nuncios, quae in rem essent, imperauerat. Ita caedentibus Hungaris fugae socius haud quaquam extiterat. Porro Boemi, puto, ueriti regis sui maiestatem ab oppugnatione castrorum abstinuerant. Conuocatis igitur ducibus hortatur certamen redintegrari, obtestaturque


1405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

pariterque religione sacri, Budam conuenirent. Atque ne haec concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent,


1406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

et fortunae suae insignia tunc accipiebant. Porro Bossinates, Thracum Bossorum soboles, olim Thracia a Bulgaris pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum sese recaeperant. Nam Dalmatae, Bulgarorum uiribus ac nomine


1407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum


1408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate, ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haud quaquam semestri contentus magistratu, insita


1409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani temporibus ita poscentibus ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae, ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commertio


1410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat (eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre) pacti sunt cum Venetis ut, exturbato illorum ope tyranno, praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese committunt, ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannidem effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo


1411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum fraude ac generi parricidio puppi caput illisit. Itaque interiit amissi imperii magis quam Christiani officii memor. Sublato tyranno de medio, bonisque eius in publicum redactis, Rhacusani praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accępere, qui quidem princeps duntaxat in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent. Igitur ciuitas ad


1412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate ob aes creditum nectere, atque in neruo domi


1413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

si in montibus praelium fuisset commissum, eminus fundis hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen traxere, praefecto, quoniam auxilia cataphractorum equitum prope diem uentura expectabat, nequaquam primo permittente, mox uniuersis praelium poscentibus non ausus repugnare, in aciem copias eduxit,


1414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit futura. Forte quidam mercator Rhacusanus, ubi illi in uinculis asseruabantur, negociabatur, qui quum


1415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam opportunis mulctatos omnes praeter Priorem ingenita sibi clementia liberos dimisit. Priorem uero ueluti omnium auctorem dissensionum in carcerem coniecit, indignum iudicans, qui statim ueniam impetraret, eo quod iam iterum in gratiam recoeptus bellum uicinis contempto regis imperio ultro intulerat.


1416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis floribus, quo comodiore hospitio uteretur, spe magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae


1417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte conciliasset Albertho, rata tamen, uti res sese habebat, non nisi Vuladislaui interposita auctoritate Polonos passuros Alberthum in


1418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime ac publici boni studiosi, summis precibus petunt. Dices forsan Alberthum tuam gratiam factis suis nondum promeruisse. At hoc profecto tuam gloriam multo magis celebrem reddet: nam quanto maius officium in ipsum ultro contuleris, tanto magis tuam commendabis humanitatem. Etenim praeterquam quod non eadem sunt propinquorum et caeterorum hominum in dandis accipiendisque beneficiis iura - est enim de proprio iure in gratiam suorum aliquando remittendum, atque etiam possessis decedendum ― qui


1419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis


1420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere potest. Caue igitur, ne hic


1421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

quibuscum uetus societas, ut ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque gens illos bello saepius tentasset. Tales ergo non ui cogendi erant, uerum beneficiis conciliandi, atque mercede potius in partem quam in ditionem trahendi. Praeterea summae dementiae fuit cum Polono, tantummodo tyrone milite laborisque intolerantissimo, Turcas, gentem in armis duram, crebrisque expeditionibus exercitatam, bello lacessere, non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum Turcis


1422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

demonstratum est, nunquam ullam aduersus Christianos alicuius momenti expeditionem Bazethes suscipere ausus est. Nam cum sexdecim prope annos usque ad fratris obitum regnasset, nulla ferme arma in Christianos mouit, nec quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius


1423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum


1424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

paternam inuadendi, et Bazethi spatium datum Constantinopolim, ante quam frater quicquam noui consilii caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit, ingressus erat, Prusaeque urbis suburbia diripiebat, exercitum misit, cum insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum


1425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius


1426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat. Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare


1427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere una cum tribus millibus captiuorum. Postea quam aliquot dies populando assumpti praedones suas quisque


1428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

acciperent religionem atque aduersus Christianos, Gothifredum maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi secum arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua quidem accepta conditione, totius ferme Minoris Asiae imperium, praeter quasdam maritimas ciuitates breui sibi adiunxerunt, pulsis inde partim Graecis, partim Persis ac Sarracenis regulis. Post aliquot deinde annos, extincta penitus apud Turcas regia Hunchariorum prole, imperium in plures diuiditur principatus. Nam quisque fere praefectorum eam, cui


1429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

apud poëtas magni amoris commertio celebris, cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia paucis post mensibus hoc praetextu petit. Quoniam, inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi. Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil


1430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae


1431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

parteis, ultra Hellespontum preciosam suppellectilem, formosas puellas puerosque, quibus sane rebus Turcae maxime capiuntur, transportare, atque emere cupientibus copiam facere, nec non interdum quibusdam etiam dono dare, nihil denique praetermittere, quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus


1432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

non desunt, qui affirment Molium fraude praefectorum, et imprimis Othomani, ueneno necatum esse. Bazethes eo nuntio exterritus, confestim cum exercitu Iconium proficiscitur, manumque cum Thataro infelici euentu conseruit. Nam captus in eo praelio turpissime uitam in seruitute finiuit. Praeter caetera dedecora, quibus a uictore insolenter afficiebatur, quotiescunque Thatarus, ut cibum caperet, accumbebat, Turcam cathenatum iuxta lectum alligari iubebat, et ossa e mensa proiecta rodere ueluti canem cogebat. Non ita multo post Thatarus seditione domestica in


1433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens,


1434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

atque Prusam ad sepeliendum ferri iusso, Hadrianopolim proficiscuntur, haud tam regio casu tristes quam uictoria laeti. Eo nouum quoque regem, quo ibi regnum iniret, ex Asia accersunt. Ab hoc rege nihil fere dignum memoratu aduersus Christianos actum est, praeter populationes et unum insigne Turcaica clade cum Illyricis regulis ad Drinum amnem praelium. Huic successit Hysladimirus, qui Graecos, Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo


1435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios


1436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim usque Hungari duce Sigismundo Caesare progressi tandem, nescio quo fato, ibi a Turcis callido hoste fere uictores profligati sunt. Habuit praeterea bellum Homurathes cum Wladislauo Polono, qui post Alberthum Sigismundi generum regnum Hungariae obtinuit. Qui quidem, Romani pontificis suasu, rupto foedere ac per inducias infelici euentu cum Turcis pugnauit. Nam dum inter dimicandum in castra hostium pro uictore sese gerens


1437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit.


1438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes Minorem Asiam, cum tota fere Euxini maris ora armis domuit. Ex Europaeo Ponti latere usque ad Istri ostia, atque Arpispolim, ex Asiatico uero


1439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes Minorem Asiam, cum tota fere Euxini maris ora armis domuit. Ex Europaeo Ponti latere usque ad Istri ostia, atque Arpispolim, ex Asiatico uero usque ad Phasim fluuium sub imperium suum coegit,


1440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

fluuium sub imperium suum coegit, omissaque ora Scythiae maritima, quae inter Istrum et Carcinitem sinum interiacet, Thauricam Chersonesum de Tatharis coepit. Nec minore cura regnum tutatus est quam auxerit. Nam nihil ferme ex his, quae imperio suo adiunxit, praeter duo oppida amisit. Quorum alterum in ripis Saui amnis situm est, qua is Sirmiensem agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis


1441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris


1442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod


1443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

quum Turcis eius fortunae inuidiae simul et suspitioni esse coepissent, productis falsis testibus contemptae Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est, atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum


1444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

habetur) accusatus est, atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis


1445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate,


1446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus, carcere educi, atque ad se attrahi iubet, silentioque per apparitorem indicto


1447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli dubium est. Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu


1448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit,


1449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me


1450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem inconsulte statuatis. Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta


1451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

testibus in caput cuiusquam suae ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas maxime abundat, facile precio parari possunt. Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu


1452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

nemo me non per calumniam interemptum iudicabit, cuius scilicet uita et mores, dicta factaque, in magnis paruisque rebus, huic accusationi minime congruunt. Proinde stultum est credere religionis praetextu impotentissimae notam cupiditatis contectum iri. Fama mendacio instructa uix tridui spacio durat, deinde haud secus quam facticius color ardentiore sole colliquatus euanescit. Si igitur religionis uestrae a me temeratae nec ipse mihi conscius sum ― ego enim quamquam solam Christianam


1453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

Hec ubi Mauerdinus dixit, extemplo clamor Turcarum in eum, quasi obiecta parum purgasset, accusatorum instinctu sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio


1454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

nece ― nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat ― ut primum per uulnus licuit exercitu partim ex suis, partim ex amicorum militibus ac clientibus coacto, hostium fines ingressus agros late populatus est, nihilque crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit. Caeterum haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata


1455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per uniuersum regnum multitudo) non animum, sed ducem ad defectionem deesse. Habebant autem in potestate Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus


1456. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

gentem insito in Venetos inuehebatur. Cossicius uero Venetis infensus erat eo quod, quum Bazethis auspiciis aduersus Aegiptyos bellum in Cilitia gereret, captusque forte esset in praelio, regem Aegyptium Venetorum instinctu de se necando cogitasse opinabatur. Accendebat praeterea Achimathis odium suspicio quaedam, qua credebat non nihil paterni thesauri apud Venetos esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio


1457. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae est , inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum actionum ac consiliorum rationes


1458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

contendere. Constabat autem haec classis ex centum triremibus, centum et quadraginta dierotis, additis quinquaginta uarii generis turritis nauibus, quas inter rarae una magnitudinis erat, utpote quatuor millium amphorarum capax. In hanc praeter commeatum, ingentem belli apparatum, multiplicia armorum ac tormentorum genera, ligneam insuper turrim Turca contulerat, quam frustatim circumferri promontorioque Patrensi, quod ex aduerso Aetoliae mille circiter passuum interuallo a Naupacto distat, imponi


1459. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere. Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum


1460. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum peteret, atque propter Sicum, maritimum Dalmatiae oppidum haud procul Scardona urbe situm, iter faceret, clam seiunctis a caetero exercitu quibusdam equitibus aliquot Sicensis agri agrestes excipi iussisse. Quod ubi praetor Sicensium cognouit, confestim ad Turcam mittit, qui iniuriam coram expostularet, captosque ex foedere repeteret: nondum enim Bazethes bellum Venetis, ut paulo ante dictum est, indixerat. Satrapes Graeco astu ― Trapezo enim, ut supra demonstrauimus, Graecorum


1461. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero die esset agendum: neque enim Turcas ibi praeter unam noctem, ut euenit, moraturos arbitrabantur. Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a rege Francorum missam supra docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice,


1462. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice, ita ut Turcae quoque haud laeto animo id audirent, excaepta est. Igitur praefectis nauium, quos triearchos uocant, ad praetoriam nauim accitis, consulitur, quonam modo hostium cursus sine uniuersae pugnae discrimine impediretur, atque ab ingressu Corinthiaci sinus arceri posset. Putabant enim Veneti, si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo


1463. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

quonam modo hostium cursus sine uniuersae pugnae discrimine impediretur, atque ab ingressu Corinthiaci sinus arceri posset. Putabant enim Veneti, si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo euersum iri. Itaque omnium sententiis, praeter Gallos, qui tota simul classe hostem inuadendum censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis


1464. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ne multitudine pugnam confunderent, tum ut essent, qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt, ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt. Naupactus ab incolis desperantibus deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et


1465. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab Albanesiis mulctatur. Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu


1466. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico


1467. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

accedit, quod ipsi Albanesii praedicant Albanum urbem aeque ac Dyrrachium Latinam esse coloniam, a Slauenis, ut quidam opinantur, ut alii a Bulgaris dirutam. Caeterum Turcae sub hyemis initium domum cum praeda reuertentes, praeterquam quod difficili admodum fluuiorum transitu uexati sunt, qui iam, ut saepe fit, Vergiliarum occasu imbribus ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti.


1468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum fuga ac metu superati. Fuga autem a maritimis Dalmatis coepit, qui quidem, quod fere omnes mercaturae Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam imitantur, imbelles sunt, praeter illos, qui in agris suis uicatim habitant, Hungaricaeque sunt ditionis. Hi enim caeteris Illyricis uirtute praestant, propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur.


1469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi sunt, selectos tibi muneri misimus, praeter eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati.


1470. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus,


1471. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos est, incumbere, quam Francisci Sforciae nepotem, qui quidem quum esset nouus homo, bellica tamen uirtute Mediolanense per adoptionem promeruit imperium, accaepta in uxorem Philippi Mariae Vicicomitis, Insubrium ducis, filia. Congressus praeterea uirorum, qui uitae integritate rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut


1472. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est,


1473. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli


1474. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi


1475. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem


1476. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

Graeca uoce paralysim uocant, subito extinctus est, sobole nulla ex sese relicta. Mos est apud Gallos, quos Francos appellant, foeminas ad regni successionem non admittere. Itaque decessoris regis sororibus praeteritis, Gallorum nobilitas Lodouicum Aureliensem longa cognatione stirpi regiae annexum in locum demortui regis sufficit. Qui quidem una cum regno, uxorem etiam ipsius regis in matrimonium accaepit, prima coniuge nouo inter Christianos exemplo repudiata, apud


1477. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

certamina. Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis hominibus imperium auersantibus confluxerant, agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam


1478. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula


1479. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent


1480. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt.


1481. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt. Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum Neapolitanum regem Turcaicis lembis commeare. Porro Fridericus, ut fama est, dolore agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante dictum est, obtinebant, Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una Istrica, treis reliquas antecedens, regionibus


1482. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

quam caeteri extra patritiorum corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem impertiuntur. Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur, quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere. Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret,


1483. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius


1484. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus Turcas arma sumant? Contra satis sese scire Venetos Hungarico regno ualde esse


1485. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam Aeantem dicunt, deductae erant nec emitti in salum poterant, eo quod fluuius nullis per aestatem imbribus auctus adeo diutino insuper aestu exaruerat, ut


1486. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus est. Ea porro exstructa est in Messenii agri lingua tria ferme stadia in altum prominente, undique mari abluitur, praeterquam a septemtrione, qua continenti adnectitur, atque per id quoque spatium, quod quidem unius stadii longitudinem uix excedit, duplex fossa satisque lata ducta est, cuius non minimam etiam partem aqua per effossam terram a Cretico irrumpens mari obtinet. Portum habet ostio in


1487. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus. Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit, quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum


1488. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias aliis permutare mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere, omnique luxus genere etiam cum


1489. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

ac religioni, quibus sane reges etiam parent, cessisse, quandoquidem ad studia subiectorum concitanda principes eadem cum popularibus suis superstitione tangi prope necesse sit. Nihil enim homines magis disiungit quam diuersitas religionis. Vnde Christianos praeter caeteras gentes fortunatos haberi decet, qui soli coelitus edocti atque diuinae sapientiae lumine illustrati cognoscunt non in sanguine humano, quam quidem atrocem et sceleratam uictimam esse nemo mentis compos dubitat, seu in alia superstitione, sed innocentia caeterisque animi uirtutibus


1490. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

haberi decet, qui soli coelitus edocti atque diuinae sapientiae lumine illustrati cognoscunt non in sanguine humano, quam quidem atrocem et sceleratam uictimam esse nemo mentis compos dubitat, seu in alia superstitione, sed innocentia caeterisque animi uirtutibus Dei cultum consistere. Praetor urbis metu exanguis in cubiculo, quo se primo captae urbis tumultu contulerat, inuentus est, spondae lecti prae lassitudine ac moerore innixus, atque ut erat armatus, non sine risu ducentium, ac si foemina gladio cincta duceretur. Veneti enim militantes


1491. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

extitisset, respondenti sui muneris non minus fuisse urbem fidei commissam tutari quam regii eam oppugnare, uestis e regio deprompta uestiario, quod quidem apud barbaros regis gratiam testatur, dono data est. Adeo Turcae uirtutem etiam in hoste admirantur. Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam adductos cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae, Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram,


1492. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos


1493. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem nequicquam


1494. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem nequicquam tentatis, propterea quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant, neque insueta Turcis singularique in Coroneos humanitate compelli ad defectionem potuerunt. Vi autem urbem aggredi haudquaquam uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae


1495. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

extra iactum teli litore submotis atque inspectantibus. Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici posset. Egressus sinu Ambracio Venetus imperator oppidum in Leucadii litoris peninsula situm ― locus


1496. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

partim lembis ac maioribus onerariorum nauium scaphis impositos fluuium ingredi, ignemque in Turcaicas naueis, quae plurimae in amnem deductae erant, coniici iussisset, ab hoste in insidiis latente excępti sunt, atque ad unum omnes fere aut caesi, aut capti, praeter paucos unius scaphae nauales socios, qui notitia fluuialis aluei, simulque audacia repugnandi hostibus ripas fluuii obsidentibus magna cum laude effugerunt. Nam huius hostis manus tunc effugisse apud Venetos decus maximum erat, utpote quos Turcae praedam uerius quam hostem


1497. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

Et Plinius forsan, quia de Drinone nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti Adriatico mari uterque accipitur. Vnde diuersos esse amneis, nec usquam commisceri ex hoc etiam satis constat, propterea quod Drinon in monte Scardo, qui Dalmatiam a


1498. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

in aquas terrae motu exortas haud quaquam contulerim, sed potius in Gothos, Hungaros, Slauenos, Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in


1499. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

quia et mercaturae eorum, unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano


1500. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.