Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: TEmp[aEI].* Your search found 7492 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1-100:1. Anonymus. Agapes testamentum, versio... [Paragraph | Section] nullus umquam ea audeat uiolare. Quicumque uero nostre deliberationi contraire uoluerit, iratum habeat patrem et filium et spiritum sanctum et maledictionem a CCCX et VIII sancti patres et in inferno cum diabolo et angeli eius ec Iuda Scariothen muneretur.
id est, ut omnes cripatores unam partem darent ei, qualem haberet unusquisque eorum, qui piscarent. Propter quod ego pro amore huius consecrationis beati martiris Crisogoni concedo et confirmo coram priore uestro Gorbina et coram uobismet ipsis, ut istam partem, quam supra diximus, sub nostris temporibus in posterum integram dent piscatores atque confertam beati
B. Domnii nomen et sepulchrum celebrantium. Plurima ibidem sacrificia matutinis horis fieri solent; et cryptae sanctissimi martyris reliquiis olim insignis subeundae, ac per otium contemplandae omnibus facultas datur, ostio patefacto, amotoque lapide; quo diligenter occluso, nullis aliis anni temporibus patet. Ac ne quid ad popularem ejus diei celebritatem laetitiamque desit, publici etiam ludi indici ac fieri solent veteri more atque instituto: ac satis constat, memoriaeque proditum est hanc solemnem pompam et frequentiam, ne tum quidem intermissam fuisse, cum ea loca in Turcarum erant
ac festa gratulatio illustrior laetiorque redderetur. Nam post quam narravit fontem illum e silice repente ac divinitus prosiluisse, ut pueri sarcophagum S. Domnii trahentes, vehementerque ab solis aestu, viaque laborantes inde aquam ad levandam sitim haurirent; illud quoque adjecit, numquam ex eo tempore cessasse latices illos profluere, quibus ab S. Domnio nomen obvenit; ea enim aqua S. Domnii dicitur; ac praeterea coelestem vim eidem fonti ad propulsandos morbos inditam esse, Aqua S. Domnii ad pellendos morbos mire eficax. ut si quis incommoda valetudine
morbo convalesceret: Haec siquidem, inquit ille, hodierno die miraculose apparet producta, et a vulgo ex tunc aqua S. Domnii appellatur, quam in suae translationis die devote potantes a diversis infirmitatibus liberantur. Ex quo sequitur, ut solemnis hujus initium a primis proximisque translationi temporibus deduci oporteat, cum jam inde ab ipsa translatione, singulis annis, quo die anniversaria ejusdem memoria recurrebat, illius aquae miracula iterari solerent.
Illud lectores ad extremum admoneo, nunc quidem unum omnino festum diem B. Domnii translati nomine ac religione insignem
aethere
Stolis ornat victoriae.
Athleta venerabilis
Deo multum amabilis
Largire tuis famulis
Bonis gaudere coelicis.
Magna sit laus Patri Deo,
Potestas Unigenito
Summa virtus Paraclito
In tempore perpetuo.
§ VI.
Pro Festo S. Domnii
Ratio Officii ecclesiastici, et nunc antiquati. Ex Cod. Ms. Archivi Archiep. Spalat. cui titulus: Officia SS. Patronorum ecclesiae Spalatensis.
pluribus annis. All.
v. Directus est divinitus in paenitentiam gentis. Allel. Ecc. 49.
R. Et tulit abominationem impietatis. Allel.
Lectio S. Evangelii secundum Matthaeum.
In illo tempore Cap. 10. dixit Jesus Discipulis suis: Euntes praedicate docentes, quia appropinquavit regnum coelorum, et reliqua. Homilia S. Jo: Chrysostomi. Jam quaeritur, quare Christus contraria praeceperit, nam et c.
Ad laudes Antiph. et
ejus coronam de lapide pretioso. Alleluja.
Evangelium.
Designavit Dominus et c.
Trimitantis fuisse, ut S. Domnium praecipuo quodam studio ac veneratione prosequerentur. Joannes auctor cultus S. Domnii in Diomedaeis insulis. Etenim cum antiquissimus sit cultus, qui ab illarum insularum incolis S. Domnio hodieque adhibetur, et omnem superiorum temporum memoriam antecedat; nisi ejus initium ad B. Joannem referatur, nihil usquam reperies, unde ejusdem originem repetere possis. Quocirca conjectari licet ab ipsomet Joanne una cum Deiparae templo aediculam exstructam fuisse S. Domnio, cui etiam construxit
dictus presul et frater eius obtuleruntque in obsequio abbatis et fratrum tam ecclesiam, quam edificarant, quamque adiacencia territoria et ut perpetuo beati martiris cella fieret, tradentes eam legaliter coram nonnullis Iaderensium, stabiliunt et confirmant. Quod factum utique inconuulsum mansit temporibus ipsorum. Sed post obitum illorum quidam temptabant subtrahere aliquid de donatis iam ecclesie dei territoriis. Qua de causa ueniens ad insulam filius dicti prioris Gregorius, similiter Iaderensis prior et imperialis patrikyus ac tocius Dalmacie stratigo, ad insulam cum suis consobrinis
Prva verzija. Latinski spellcheck.
Radouan regia potitus iustitia rogo et contestor omnes Christi fideles per patrem et Iesum Christum, filium eius, nec non et spiritum sanctum ab utroque procedente, ut hec omnia inuiolabiliter conseruent. Si quis autem hanc meam oblationem qualibet cupiditate deceptus quocunque ingenio aliquo tempore a domo dei auferre temptauerit, superni numinis iram incurrat sortemque possideat cum his, qui dixerunt domino deo: recede a nobis , nec ut iudicetur, set ut perpetuo dampnetur, resurgat.
Cui donationi et facto interfuerunt hi testes: Desinna, Nonensis
diaboli inflammati resistere dicentes: Non
licet tibi construere uicum in Monticellum quia noster est! Et ego illis:
Uallem et montem incipiente ex Saline usque Satilie, omnia mea sunt, quia
emi a Miroslauo coram idoneis testimoniis. Attigit eo tempore uenire in nostris
partibus Slauizo rex et Petrus banus, nec non Sarubba causa discordię quę erat inter
Slauzo et Lubomiro. Vnde uocauerunt nos ante hos nominatos uiros omnes
Tugarani; residentibus in ęcclesia beati Petri quę sita est in Olmisi,
uero nona. Regnante domino nostro Manuele sanctissimo
inperatore et in sede beati Domnii presidente domino Rainerio, uenerabili archiepiscopo,
et in ciuitate Spalatina existente comite Martino, et in buccaratu Miche filii
Predani hoc actum est. Cum instantis temporis omnia sint momentanea et
transitoria et queque dilapsa nullum ulterius possint habere recursum, congruum ualde ac
laudabile fore asseritur, ut quecumque sunt digna memoria, ea
sollicitudine et cautela priuilegiis annotentur, quod presentibus fidem
monasterii sancti
Petri de Gomai, una cum Roberto eiusdem monasterii preposito et cum iuppano Talmazo, et
cum consensu omnium fratrum predicti monasterii et de uoluntate uniuersorum parentum hoc
memoriale scribere fecimus. Factum est quod in prenominato tempore quidam
Sclaui Adrianiki, uidelicet Predanus scilicet cum parentibus suis Sclauis et quidam
Latini, uidelicet Jacobus de Aprizi, qui fuit eorum aduocatus, Dabrali
Cascarus, Prodanne de Cicla, Psaulus et Nicolaus de
Caloianni et omnes eorum
terras
sibi per uiolentiam et usurpationem retineret, quibus denique iuppanus Talmazo, noster
aduocatus, de uoluntate et mandato omnium
nostrum ita respondit: Monasterium sancti Petri de Gomai a longis
retro temporibus sepedictas terras possedit, quas quidem terras Rossene
Moristicus prius donauit monasterio sancti Petri de Gomai
et post mortem ipsius Rossene Moristici, Petrus Slauus, filius eius, et Slauizo
auunculus eiusdem Petri Slaui prenominatas terras in
diebus siue cotidianis secundum ordinem sancti
Benedicti, et psalterium cum litteris
francigenis
pristinum. Et ego Ysac habas sancti Stefani hoc scripsi.
bani in Croatia de genere Croatorum a tempor regis Suetopelegi
usque ad tempus Suenimiri regis Croatorum: Stephanus Cucar,
Saruba (... Mog... Cacig... car... can), Slauaz...
zandato, et I. uergato.
I
Regnante in urbe Constantinopolitana imperatore Anastasio, qui se et alios
multos Eutychiana haeresi maculaverat, Romae vero praesidente Gelasio papa
secundo; eo tempore praeclaruerunt, in Italia Germanus episcopus et Sabinus
Canusinae sedis episcopus, atque venerabilis vir Benedictus apud Cassinum
montem; exiit quoque gens a septentrionali plaga, quae Gothi nominabantur,
gens ferox, et
et Totilla per Istriam, et Aquileiam cum suo exercitu transiens
Italiam petiit, multaque et magna proelia ibi commisit, regiones ac
civitates plurimas vastavit, atque incendit. Inde insulam Siciliam
ingrediens pauco in tempore vitam finivit, sicut ei dixerat Dei famulus
Benedictus.
Ostroylus autem frater eius cum suo exercitu Illyriam provinciam ingressus,
crudelia committendo bella, quia non erat, qui ei resistere posset, obtinuit
VIII principes, qui regnabant et iustificabant
populum, quoniam multus erat nimis. Igitur impugnantes Sylloduxiam,
expugnaverunt eam. Inde debellando caeperunt totam Macaedoniam. Post haec
totam provinciam Latinorum qui illo tempore Romani vocabantur, modo vero
Morovlachi, hoc est Nigri Latini vocantur. Imperator etiam plurima cum eis
faciens bella, sedens in solio suo, nec valens in aliquo superare, misit, et
facit pacem cum eis, et sic dimisit
servitutem redigens resecravit.
VII
Defuncto etiam Ratomiro ex eius progenie regnaverunt post eum quatuor iniqui
reges, non in uno quidem tempore, sed unus post alium temporibus suis,
quorum temporibus semper in persecutione fuerunt christiani. Et quia
inimici, et persecutores Christianorum,
longum duximus narrare eorum iniquos
redigens resecravit.
VII
Defuncto etiam Ratomiro ex eius progenie regnaverunt post eum quatuor iniqui
reges, non in uno quidem tempore, sed unus post alium temporibus suis,
quorum temporibus semper in persecutione fuerunt christiani. Et quia
inimici, et persecutores Christianorum,
longum duximus narrare eorum iniquos actus et vitam, quoniam ad
VII
Defuncto etiam Ratomiro ex eius progenie regnaverunt post eum quatuor iniqui
reges, non in uno quidem tempore, sed unus post alium temporibus suis,
quorum temporibus semper in persecutione fuerunt christiani. Et quia
inimici, et persecutores Christianorum,
longum duximus narrare eorum iniquos actus et vitam, quoniam ad meliora et
delectabiliora
eorum perdere animas.
VIII
Post mortem vero quatuor iniquorum regum natus est ex eorum progenie quidam
Zuonimirus, qui accepto regno destitit Christianos persequi. Temporibus
huius floruit, ut rosa ex civitate Thessalonica quidam philosophus
Constantinus nomine, filius cuiusdam Leonis patricii vir per omnia
sanctissimus atque in divinis scripturis profundissime a pueritia edoctus.
est
orthodoxus, et verus Sanctae Trinitatis cultor. Aliquantis post haec diebus
immoratus cum rege vir beatissimus confirmavit eum in fide atque doctrina
Christi, et valefaciens omnibus christicolis, Romam profectus est. Tempore
isto facta est laetitia magna, et christiani descendentes de montanis, et
locis abditis, quo dispersi erant, coeperunt nomen Domini laudare et
benedicere, qui salvos facit sperantes in se.
Post haec Sphetopelek rex iussit christianis, qui Latina utebantur lingua, ut
reverterentur unusquisque in locum suum, et reaedificarent civitates, et
loca quae olim a paganis destructa fuerunt. Placuit etiam regi, ut
temporibus suis rememorarentur, ac recordarentur seu scriberentur termini ac
fines omnium provinciarum ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens
sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum
ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens
sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum
suarum, congregans igitur omnes sapientes regni sui, locutus est eis de
verbo hoc, sed nullus eo tempore inventus est, qui certam responsionem daret
regi de hac re. Tunc rex Dei sapientia plenus, sano utens consilio, misit
sapientes, ac nobiles viros legatos ad venerabilem, et apostolicum virum
papam Stephanum, et ad
convertit; genuitque Thomislavus rex filios, et filias et XIII anno regni
sui mortuus est.
XIII
Sebeslaus filius eius successit in regnum patris sui; eo tempore venerunt
Graeci, et obsederunt civitatem Scodarim.
Audiens autem Sebeslavus rex congregavit gentem multam, et venit, et irruit
in castra eorum, et ceciderunt Graeci, et multi gladio
anno regni sui mortuus est, Vladimirus vero accepit totum regnum, et XX°
anno regni sui mortuus est.
XV
Regnavit post eum filius eius Charammirus, cuius temporibus rebellavit
Croatia Alba, et proiecerunt eum inde. Tunc rex congregans gentem ex Rassa,
et Bosna, perrexit super eos. At ipsi congregantes se in plano Chelmo,
paraverunt ei bellum, in quo cecidit rex, et mortuus
et mortuus est. .
XIX
Post quem regnavit Pridislauus filius eius, qui multas iniquitates operatus est.
Quodam itaque tempore insurrexerunt magnates Bosnae cum aliquantis et
interfecerunt regem, corpusque eius in flumen proiecerunt.
XX
Tunc Crepimirius, filius eius, una cum bano captis omnibus
XX
Tunc Crepimirius, filius eius, una cum bano captis omnibus illis, disperdiderunt
eos, morteque pessima necaverunt eos. Crepimirius itaque post haec accepit
regnum, et regnavit in loco patris; eo tempore venerunt Alamanii, et caeperunt
Istriam coeperuntque intrare Croatiam. Tunc rex Crepimirius congregans
fortitudinem validam gentis suae, paravit eis bellum, facto bello misit eos rex
in ore gladii, et persecutus est eos,
XXII
Post eum regnavit Radaslavus, qui patris sui vestigia secutus, omni bonitate
fuit ornatus. Praeterea genuit filium, quem Ciaslavum vocavit, qui iuvenis
effectus, coepit esse inobediens patri suo. Eo tempore banus Croatiae Albae cum
suis omnibus rebellaverunt regi. Tunc rex Radaslavus congregans exercitum partem
exercitus dedit filio suo Ciaslavo, partemque secum tulit. Post haec abeuntes
circumdederunt rebelles hic inde, et
eum. Rex
denique fugiens venit in locum, qui dicitur Lasta; cernens itaque non posse se
evadere manus filii sui, cum aliquantis qui eum diligebant, venit prope haec ad
litus maris. Post haec, quia Ciaslavus cum suis iam prope erat, tempore
percussi, cum equitibus, ut stabant natantes pervenerunt, et ascenderunt quamdam
petram, quae non multum longe erat a terra, et sic evasit rex. Non multo post,
voluntate Dei transibat navis, quae de Apulia erat. Tunc rex et qui cum
et duxerunt ad civitatem Sypontinam. Inde perexit Romam ad
limina apostolorum Petri, et Pauli, ab illa autem die petra illa vocata est
audebat sibi imponere. Tycomil etiam defuncto socero dominabatur terram Rassam,
sed nec regem nec banum ausus est se vocare, sed tantum iupanum maiorem, et
ideo, quoniam praeerat caeteris iupanis Rassae. Sicque dominaverunt terram
multis temporibus.
XXV
Praeterea parentes regis Radaslavi, et milites, qui cum ipso erant Romae,
audientes quod accidit, rogaverunt regem, ut uxorem acciperet, qui
bellator, ita ut in civitate Romana nullus
ei esset similis; unde parentes eius, nec non alii Romani caeperunt illum valde
diligere, immutaveruntque nomen eius, et composuerunt ei nomen Bello eo quod
bellum facere valde delectabatur. Eo tempore exivit stolum a Sicilia, multitudo
copiosa navium Saracenorum, quod stolum vocatur miria armeni graece id est
latine decem millia vella, omnes civitates maritimas destruxerunt. Latini autem
fugientes montana petebant, quo Sclavi
civitates maritimas destruxerunt. Latini autem
fugientes montana petebant, quo Sclavi habitabant revertentes in suas civitates
sed Sclavi comprehendentes illos pro servis tenuerunt. Post haec plurimi Latini
dimiserunt tali pacto, ut omni tempore tributa eis redderent, et servitia
exercerent, sicque coeperunt reaedificare civitates maritimas a Saracenis
destructas. Per idem tempus Romani parentes Belli, qui et Bellimirus, quod non
possent sustinere magnatum Romanorum
vocavitque illud suo nomine Bello. Ecclesiam autem
supradictam statuit episcopatum fieri, ordinavitque ibi episcopum, et
episcopatum usque in praesentem diem; post haec coepit rex perambulare per
terram, et per regnum suum. Quodam itaque tempore dum esset rex in partibus
Sremi, Sremani congregantes se cum Ungaris commiserunt proelium cum rege, in quo
loco ceciderunt Sremani cum Ungaris, et facta est eis contritio magna, ab illo
ergo die dicta est planities illa, in qua
latine dicitur Consolator Populi.
XXVIII
Defuncto rege ii, qui de progenie Tycomil erant coeperunt dominare Rassam
et omnes bani similiter tempore ut prius
dominari super se, nolebantque ullam facere rationem reginae, nec eius filii,
sola Tribunia obediebant reginae, eo quod parentes eius erant in Tribunia et
Lausio, et non audebant rebellare ei. Postquam autem crevit puer,
regem Ungariae, deinde Cresimirus caepit totam Bosnam, et
dominavit eam. Defuncto etiam patre matris suae dominavit Croatiam Albam.
XXX
Eo tempore defunctus est Bulgarorum imperator Petrus nomine, qui sedebat in
civitate Magna Preslava, et Graecorum imperator congregans validam fortitudinem
gentis suae, obtinuit totam Bulgariam, suoque subiugavit imperio, deinde
reversus ad
omnia quaecumque mandasset rex. Tunc rex accepit fiiiam
eius uxorem, et nuptiis celebratis more regali dedit cognatis suis in Tribessam,
quam Latini dicunt haereditatem, et constituit Radigradum iuppanum in Onogoste.
Post haec non multo tempore transacto defunctus est imperator Graecorum, et rex
Prelimirus cum suo socero miserunt Rassanis suis amicis, ut nil timendo
interficerent Graecos, qui praeerant eis, ita et factum est. Occisis ergo una
die omnibus Graecis perrexit
autem fratri eius natus est filius cui Stephanus nomen imposuit, iste
post mortem patris rexit Croatiam Albam, et Bosnam, et post eum semper
regnaverunt in Croatia. Natus est ei ex concubina filius ambobus pedibus
claudus, qui multo tempore ambulare non potuit quem Leghet nominavit, iste
Leghet, mortuo patre eius Crescimiro, adductus est in Tribunia ad consobrinum
suum Bolleslavum. Serviebat itaque ei puella quaedam nomine Lovizza, quam
dilexit et postea duxit uxorem,
coeperunt dominari
terram, patre eorum residente in Culfo de Cattaro in loco qui Traiectus dicitur,
ubi castellum sibi construxerat et curiam. Sed Deus omnipotens cui cuncta bona
placent, et displicent omnia mala, atque peccata brevi in tempore percussit
patrem, claudum corpore, et anima, et filios eius pestilentia et clade
quemadmodum percusserunt ipsi fratres et nepotes suos, et mortui sunt et non
remansit ex eis vel unus.
filium, cui nomen imposuit Tugemir, et
dormivit in pace.
XXXIII
Successit Tugemirus in regnum, et accepta uxore genuit filium, quem Chvalimirum
vocavit. Eo tempore surrexit in gente Bulgarinorum quidam Samuel, qui se
imperatorem vocari iussit, et commisit proelia muita cum Graecis proiecitque eos
ex tota Bulgaria ita ut in diebus eius Graeci non auderent propinquare illuc.
rexit Tribuniam, et Chelmam, tertium Miroslavum, qui regionem Podgoriam tenuit.
Postquam autem dimisit terram filiis suis, in senectute bona mortuus est.
XXXV
Quodam itaque tempore Miroslavus veniens causa videndi fratrem suum maiorem,
ingressus in lintrem, navigansque per Baltam, orta subito tempestate, periit
ipse et qui cum eo erant, cuius terram possedit frater eius et regnavit pro eo.
Post haec rex
suis, in senectute bona mortuus est.
XXXV
Quodam itaque tempore Miroslavus veniens causa videndi fratrem suum maiorem,
ingressus in lintrem, navigansque per Baltam, orta subito tempestate, periit
ipse et qui cum eo erant, cuius terram possedit frater eius et regnavit pro eo.
Post haec rex Petrislavus genuit filium, quem Vladimirum vocavit, et in pace
quievit. Sepultus est in ecclesia Sanctae Mariae, in loco qui
Sepultus est in ecclesia Sanctae Mariae, in loco qui dicitur Gazeni.
XXXVI
Puer autem Vladimirus accepto regno cresebat decoratus omni sapientia, et
sanctitate. Tempore itaque eodem dum Vladimirus esset adolescens, et regnaret in
loco patris sui, supradictus Samuel Bulgarinorum imperator, congregato magno
exercitu advenit in partibus Dalmatiae supra terram regis Vladimiri. Rex vero
qui vir sanctus
resalutatis omnibus, perrexit ad imperatorem. Quem imperator statim relegavit in
exilium in partibus Achridae, in loco qui Prapa dicitur, ubi et curia eiusdem
imperatoris erat. Post haec congregato exercitu debellavit Dulcinium longo
tempore, sed eum capere nullatenus valuit, inde ascendit iratus, coepit
destruere incendere ac depraedare totam Dalmatiam, Decatarum autem atque Lausium
civitates incendit, nec non et vicos, et totam provinciam devastavit, ita ut
terra
quod et factum est.
Vladimirus itaque rex vivebat cum uxore sua Cossara in omni sanctitate et
castitate, diligens Deum et serviens illi nocte, ac die, regebatque populum sibi
commissum cum timore Dei et iustitia. Post non multum vero temporis defunctus
est imperator Samuel, et filius eius Radomirus accepit imperium, qui fortis
extitit viribus, commisitque proelia multa cum Graecis tempore Basilii
imperatoris Graecorum, obtinuitque totam terram usque Constantinopolim.
die, regebatque populum sibi
commissum cum timore Dei et iustitia. Post non multum vero temporis defunctus
est imperator Samuel, et filius eius Radomirus accepit imperium, qui fortis
extitit viribus, commisitque proelia multa cum Graecis tempore Basilii
imperatoris Graecorum, obtinuitque totam terram usque Constantinopolim. Timens
autem Basilius imperator, ne forte imperium ammitteret, misit oculte legatos ad
Vladislavum consobrinum Radomiri, dicens: "Quare non vindicas
in hodiernum diem. Uzor vero beati Vladimiri Cossara, sanctimonialis effecta, pie, et sancte vivendo, in eadem ecclesia
vitam finivit ibique sepulta est ad pedes viri sui.
Eodem itaque tempore, quo translatum est corpus beati Vladimiri de Prispa in
Craini imperator Vladislavus congregato exercitu venit possidere terram beati
Vladimtri, et civitatem Durachium, ut promissum ei fuerat ab imperatore Basilio
propter homicidia
Budua una juppa.
Post haec regina cum filio suo Goyslavo primogenito regebat regnum et filios.
Nulius autem rex ex eis vocitatus est rex, donec vixit regina mater eorum, sed
tantummodo knesii vocabantur. Quodam itaque tempore Goyslavus cecidit in lectulo
et dum infirmus iaceret in lectulo, quidam de Tribunia, qui Scrobimesi
vocabantur consilio inito venerunt, et
interfecerunt illum iacentem in lecto, fratremque eius
et comprehendentes homicidas illos diversis
supliciis affligentes morte pessima peremerunt eos, sed Domanech cum aliquantis
evasit. Deinde relinquentes ibi Saganech, Mychala, et Radoslavus reversi sunt in
Zentam. Non post multum temporis Saganech timens et ipse reversus est in Zentam
ad iuppanias suas. Domanech iterum venit, et intravit in Tribuniam. Videns autem
Michala, quod Saganec nollet ire in Tribuniam vocato ad se Radoslavo dixit ei,
ut iret, et defenderet
gentem
abiit, et intravit in Tribuniam, et debellavit Domanec, et convicit, atque
interfecit eum. Postea intravit in regionem Chelmani, et obtinuit eam.
XL
Eo tempore defuncta est regina et Mihala accepit regnum. Erantque ei septem
filii, quorum nomina sunt haec: Bladimirus, Priaslavus, Sergius, Deria, Gabriel,
Miroslavus, et Bodinus, et quia hos septem filios habebat accepto regno noluit
et Bodinus, et quia hos septem filios habebat accepto regno noluit
servare sacramentum fratri suo Radoslavo, sed tulit illi iuppaniam Zentae et
dedit illam filio suo Bladimiro.
Eo tempore mortua est uxor regi Michalae,
duxitque aliam uxorem Graecam consobrinam imperatoris, genuitque ex ea quatuor
filios, quorum nomina sunt haec: primus Dobroslavus, sccundus Petrislavus,
tertius Niceforius, quartus Theodorus. Ex
autem fratres Bodini,
quia displicuit Deo peccatum patris eorum propter periurium huc, illucque per
provincias equitantes, et bella plurima committentes, omnes in bello mortui sunt
vivente patre eorum, non uno quidem die, sed quisque tempore suo. Regnavit
praeterea rex Michala XXXV annis; et mortuus est, sepultusque est cum magno
honore in monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi.
XLI
multiplicare, valde dolebat, timebat enim, ne viro eius moriente,
Branislavus seu filii eius acciperent regnum, unde et semper invidebat eis,
et quaerebat opportunum tempus, quomodo patrem et filios perderet. Quodam
itaque tempore dum Branislavus cum fratre suo Gradislavo, et filio Bericna
simpliciter venissent ad regem in civitatem Scodarim, videns eos Jaquinta
solos venisse gavisa est, accedensque ad regem protervae coepit insistere,
et dicere,
Michalla filius eius voluit succedere in regno, sed propter nequitiam
matris eius noluit populus terrae; sed constituerunt sibi regem Dobroslavum
fratrem Bodini regis. Regante eo, coepit se dure agere contra populum. Eo
tempore audientes fratres, et filii knesii Branislavi, quod rex Bodinus
obiisset imperatoris iussu venerunt Durachium ubi Goyslavus accepit uxorem,
et mansit ibi cum nepotibus suis. Cociaparus quoque frater eius perexit
Rassam,
post haec perexit Rassam, et Cociaparus
remansit in Zentam. Post haec insidiabatur Belcanus Cociaparo cum Rassanis,
ut eum perderent, quod sentiens abiit in Bosnam, et accepit ibi uxorem
filiam bani Bosnae, et non post multum temporis in bello mortuus est in
Chelmani.
XLIV
Interea populi congregantes se constituerunt regem Bladimirum filium
Bladimiri filii regis
Jaquintae acquivere super Dobroslavum regem, et extrahentes
illum de custodia exiecaverunt oculos eius, et testiculos illi amputaverunt,
miseruntque illum in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi, ubi cum monacis
vivens longo tempore, postea mortuus est.
XLV
Post mortem regis Bladimiri caepit regnum Georgius filius Jaquintae reginae.
Secundo autem anno regni sui voluit occulte
voluit occulte comprehendere filios Branislavi,
sed minime valuit, nam innotuit eis quoddam consilium, et ipsi abierunt
Durachium ad patruum suum Goyslavum, solus Grubessa comprehensus est, et
positus in custodia in Scodarim. Tempore illo dux Calo Joannes Cumano
congregans fortem exercitum venit cum Goyslavo, et nepotibus eius supra
regem Georgium. Rex etiam congregans populum paravit eis bellum.
Committentes itaque bellum cecidit pars Georgii regis
depredavit,
inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat,
unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis
omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore
secessit in Chelmani. Post haec videns quod Dragillus cum fratre, et
nepotibus prudenter se agerent et quotidie multiplicarent, et crescerent in
amore omnium populorum invidia ductus timensque quod populus terrae
qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur.
repleuit euangelio Christi; non tamen ipse per se intrauit Illiricum predicare, sed misit Titum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod beatus Paulus a preside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus preueniens eum expectauit in urbe. Quo cum beatus apostolus accessisset ibique uerbum Dei diutius predicauit. Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium
sui martirii felici cruore peregit. Ab huius ergo preeminentia apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt.
persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte christianus. Et cum uideret Maximianum adeo crudeliter in christianos deseuire, ut multos a sancto proposito deterreret, ipse utpote christianissimus et deuotus exortabatur martires in sancto proposito finaliter perdurare. Tunc
imperatoris post ipsum currentes inuaserunt eum et strictis mucronibus circumdantes amputauerunt caput eius. Ipse uero martir uirtute diuina propriis manibus caput suum de terra dicitur eleuasse et ibidem quendam fluuium, qui Sytirion nominatur, firmis gressibus transuadasse ibique sepultus aliquo tempore requieuit. Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone.
confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit.
IV. De constructione edificii, quod Spalatum nuncupatur
sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium.
suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium.
tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII fere annis apostolice presidens ecclesie cum triumpho martirii perexit ad Dominum.
V. De Clicerio et Natali Salonitanis presulibus
cessante procella ecclesia suum paulatim resumpsit uigorem. Multitudo cleri, que ibi erat, ecclesiasticis cepit institutionibus informari pluresque presules post beatum Domnium seriatim successerunt. De aliquibus, prout scire potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus.
Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui sibi ante illud tempus tiranico more regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie episcopum fieri fecit.
honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum
suas litteras ad papam direxit contra Honoratum. Honoratus nichilominus suas accusatorias contra archiepiscopum destinauit. Beatus uero Gregorius Natali rescripsit de multis excessibus redarguens ipsum et precipue de dolosa promotione Honorati dicens: Quod ualde iniquum fuit, ut uno eodemque tempore una persona nolens ad ordinem sacerdotii promoueatur, que tamquam immerita a diaconatus officio remouetur et sicut iustum est, ut nemo crescere compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste . Honorato uero rescripsit dicens:
legitimos se curie presentaret. Quod et factum est. Nam per sententiam apostolicam amborum causa terminata est.
VI. De Maximo scismatico
poterat nisi ad yma uergere? Quid restabat nisi ad interitum festinare?
miserabiliter mendicabant! Tunc electi iuuenes armatis liburnis ceperunt per Dalmatie litora discurrentes hostibus insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt.
liburnis ceperunt per Dalmatie litora discurrentes hostibus insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt.
Prenotati ergo aduene sedem sibi in illis partibus collocantes ciuitatem Epitaurum sepius impugnantes nimium atriuerunt, atritamque ceperunt et captam in solitudinem redegerunt. Homines autem cum eis permixti sunt et facti sunt populus unus. Edificauerunt Ragusium et habitauerunt in eo. Ex eo tempore conari ceperunt pallium suo episcopo optinere.
IX. Qualiter Salonitani per diuersa sunt loca dispersi
transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare ceperunt. Ibi ergo se collocantes posuerunt habitacula uilia, sicut temporis necessitas cogebat.
XI. De Iohanne primo archiepiscopo Spalatino
eam in magna deuotione et tripudio omnium, qui conuenerant, ad honorem Dei et gloriose Virginis Marie. Clerum autem ibi statuit, qui diuini cultus obsequia diebus singulis exerceret.
XII. De translatione sanctorum Domnii et Anastasii
Domnii et Anastasii
fuit episcopus Sciscianus, ubi beatus Quirinus martir quondam extitit presul.
Salone interitum in Spalato hos inuenimus antiquiores fuisse antistites: Iustinus archiepiscopus extitit anno incarnationis octingentesimo quadragesimo, Marinus archiepiscopus fuit tempore Caroli regis et Branimiri ducis Sclauonie, Iohannes archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo quartodecimo tempore Tamislaui ducis. Martinus archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo septuagesimo tempore Theodosii imperatoris et Dirscisclaui regis. Iste Martinus fuit Spalatinus natione, hic fecit ecclesie unum calicem magnum cum sua patena de auro purissimo. Ab isto Dirscisclauo ceteri successores
extitit anno incarnationis octingentesimo quadragesimo, Marinus archiepiscopus fuit tempore Caroli regis et Branimiri ducis Sclauonie, Iohannes archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo quartodecimo tempore Tamislaui ducis. Martinus archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo septuagesimo tempore Theodosii imperatoris et Dirscisclaui regis. Iste Martinus fuit Spalatinus natione, hic fecit ecclesie unum calicem magnum cum sua patena de auro purissimo. Ab isto Dirscisclauo ceteri successores eius reges Dalmatie et Chroatie appellati sunt. Recipiebant enim regie dignitatis insignia ab
in ea, ab occidente Carinthia uersus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatie et Ystrie, ab aquilone uero a ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum cum tota Maronia et Chulmie ducatu.
XIV. De aduentu Hungarorum
maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati. Ante ipsa tempora dux Attila, ferocissimus persecutor christianorum, de predicta regione dicitur fuisse egressus.
pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati. Ante ipsa tempora dux Attila, ferocissimus persecutor christianorum, de predicta regione dicitur fuisse egressus.
de predicta regione dicitur fuisse egressus.
Anonymus (floruit 1056) [1056], Confirmatio Iaderensium, versio electronica (, Zadar), 458 verborum, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa - donatio; prosa - diploma; prosa - acta] [word count] [nnconfirmatioiaderenses].
Adam Parižanin (floruit 1059) [1059], Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, versio electronica (, Split), 394 versus, verborum 4195, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hymnus] [word count] [adamushymnidomnii].
Stjepan, biskup zadarski (floruit 1067) [1067], Confirmatio territorii S. Crisogoni, versio electronica (, Zadar), 332 verborum, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa - donatio; prosa - diploma; prosa - acta] [word count] [stephanusconfirmatiocrisogoni].
Anastazije, hrvatski biskup i kraljev kancelar (floruit 1070) [1070], Confirmatio Radovani, versio electronica (, Nin), 428 verborum, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa - donatio; prosa - diploma; prosa - acta] [word count] [anastasiusconfirmatioradovani].
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
Galopa, Antonije (c. 1265) [1265], Carmen in libro statutorum Curzolae, versio electronica (, Dubrovnik; Korčula), Versus 24, verborum 171, Ed. Jaromir J. Hanel [genre: poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [galopaac].
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.